monumenta.ch > Plinius > sectio 163

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 163
{XCII} Mammarum vitiis aizoum, quod digitillum appellavimus, unice medetur. erigeron ex passo mammas uberiores facit, sonci farre cocti ius. quae vero mastos vocatur, inlita pilos mammarum partu nascentes aufert; testas in facie aliaque cutis vitia emendat Gentiana, nymphaea Heraclia inlita, cyclamini radix maculas omnes. cacaliae grana mixta cerae liquidae extendunt cutem in facie erugantque. vitia omnia acori radix emendat.